라틴어 문장 검색

Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis, Ne nucibus positis arma virumque legas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXV Vergili Culex1)
Cirin Aetnam Culicem Priapeia Catalepton Epigrammata Copam Diras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr15)
"Inde adeo pleni et mixti deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus levamentum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:14)
"sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:14)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
mali culices ranaeque palustres avertunt somnos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.13)
propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:3)
1 ita tamen quod te Ravennae felicius exsulantem auribus Padano culice perfossis municipalium ranarum loquax turba circumsilit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:3)
Sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr3)
"haec primo iuvenis canes sub aevo, ante annos Culicis Maroniani."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam21)
ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem decretum est umerosque manu nudare nitentes, adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres expediuntque comas et Serica pectore ponunt pallia, tunc iunctis crinem incidere sagittis atque auro gemmisque locant, rapit ipsa cadentem mater et arcanos iterat Cytherea liquores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 43)
gaudet ager, magno subeunt clamore coloni, praecerpuntque iubas immaniaque ora recludunt damnaque commemorant, seu iam sub culmine fixus excubat, antiquo seu pendet gloria luco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권95)
ho tu nihili, cana culex, vix teneor quin quae decent te dicam, senecta aetate unguentatus per vias, ignave, incedis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 346)
item genus est lenonium inter homines meo quidem animo ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 218)

SEARCH

MENU NAVIGATION